Latin
Prop. 68
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 176-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 68. Centrum gravitatis semicirculi cujus diameter est DF, id est recta aequalis arcui BCD est in recta quae ducta a centro dividit ipsum semicirculum bifariam, &distat a centro D tantum quanta est recta aequalis duabus te tiis semiradii AB. Ostensum enim est, Quod centrum gravitatis semicirculi ABCD est in recta AC quae a centro A dividit semicirculum ABCD bifariam, disfatque a puncto A tantum quanta est AO, id est, quanta est duae quindecimae rectae DF sive arcus BCD. Sed in omnibus semicirculis centra gravitatis situm habent similem. Quare centrum gravitatis semicirculi, cujus diameter est DF, distat a puncto D tantum quanta est duae quindecimae arcus semicirculi cujus diameter est DF aequalis Arcui BCD. Est autem arcus semicirculi cujus diameter est aequalis arcui BCD, aequalis (per Prop. 11.) quinque semiradiis sive quintuplae Bo Itaque centrum gravitatis distat a centro D tantum quanta est duae quindecimae quintuplae AB, id est duae tertiae semiradii AB. Quod erat demonstrandum. Consectarium.