Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 19
Unproofread scanNot analysed yet
Vides ergo necessitatem circa scientias loquendi ubique ἀκριβῶς Nam qui ita non fecerint, obliti eorum quae scripserant, neque habentes ipsi Ideas rerum togentur sibimetipsis turpiter contradicere. B. Da quaeso scientiae, quam appellant Mathematicam, Definitionem aliquam accuratam. A. Mox faciam. Legamus interea rationem ipsius nominis Mathematicae apud Wallisium p &quare videtur illi, impositum esse solis Geometriae &Arithmeticae. [Si deMathematum sive Matheseos nomine quaratur, cur hac appellatione insigniantur illae Disciplinae ideo fortasse fuit, quoniam Mathemata apud multos quidem sola, apud alios Antiquorum primo ante alias disciplina lco e iscebantur; aleoque κατʼ ἐξοκὴν μαθήματα dicta, quia πρωτομάθητα. Quoniam haec ait fortasse ita esse, nos quoque fortasse aliter esse non minùs probabiliter affirmare possumus. Fortasse ergo fuit quod veritas Theorematum circa Magnitudines tantum et Numeros antiquitùs docebatur, &propterea a Magistris discipuli eam ἔμαθον, id est didicerunt, intellexerunt, perceperunt, id quod sine summa evidentia facere non potuerunt. De aliis rebus sine Principiis manifestis, &sine accurata ratiocinatione, in porticibus &ambulacris a sedentibus ambulantibusve Scholasticè, id est, συχαστικῶς disserebatur, quemadmodum nos nunc disserimus per fortasse. Et quidem si propter hoc dicebintur Mathematica, non est difficile universaliter definire quid sit Mathesis. Est enim Mathesis cognitio veritatis per demonstrationem. B. Scientiae ergo juxta tuam definitionem sunt omnes Mathematicae. Cur ergo Craeci non omnes scientias sic vocabant? A. Annon omnes sic vocabant, quae rraditae erant demonstrativè? Nam quae Theoremata demonstrata habucrunt Graeci veteres praeterquam circa quantitatem? B. Puto nulla,