Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
A. Vides ergo causam cur illae scientiae, quarum subjectum est quantitas solae habitae sunt ab Antiquis Mathematicae, &sic appellantur etiam hodiè. Itaque si illo tem orè doctrinae, Moralis &Civilis, fuissent demonstratae, cur non credam &illas pro Mithematicis haberi potuisse? Non enim subjectum, sed demonstrationes faciunt Mathematicam. Transit jam ad scientiarum Mithematicarum species. [Sunt autem disciplinae Mathematicae aliae Purae, aliae Mixtae. Puras dicimus illas quae Quantitatem absolutè consideratam tractant, prout a materia abstrahitur.