Latin
22
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 22
Unproofread scanNot analysed yet
B. Sed qua Methodo distinguendae sunt? A. Eadem qua distinguuntur ipsa Phaenomena sive accidentia quae apparent, nimirum, incipiendo a maxime communibus. B. Quae sunt illa? A. Magnitudo &Motus. Et quoniam haec in omni corporum actione effectum partim producunt, ut Motus, partim augent vel minuunt ut Magnitudo, prout major est vel minor, scientia in qua: determinantur magnitudines, tum Corporum, tum Motuum primo loco ponenda est. Nam primo loco discenda est, quippe quod sine illa caeterae acquiri non possunt. B. Scientia haec quomodo appellatur? A. Geometria. B. Defini Geometriam. A. Geometria est scientia determinandi Magnitudines. B. Breviter quidem satis, sed parum perspicuè Non enim intelligo