Latin
22
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
quid sit Magnitudinem determinare. A. Magnitudinem determinare idem est quod ostendere quanta sit. B. Quomodo autem ostenditur vel cognoscitur Magnitudo exposita quanta sit? A. Comparando eam cum Magnitudine alia mensurata, vel quae habeat ad mensuratam rationem cognitam. Itaque Geometria definiri potest sic, Geometria est scientia per quam cognoscimus Magnitudinum inter se rationes. Sed quoniam eae cognosci non possunt, nisi exposita sit quantitas aliqua per mensuram cognita, juxta quam caeterae possunt aestimari, Definitio Geometriae clarior erit, si sic dicamus, Geometria est scientia determinandi Magnitudinem, sive Corporis, sive Temporis, sive rei cujustibet non mensuratae, per comparationem ejus cum alia vel aliis Magnitudinibus mensuratis. B. Exquintè hoc. Et quoniam Magnitudo continua quaelibet data dividi potest in partes quotlibet aliquotas (ratione ejus ad quamlibet aliam non mutata) manifestum est Arithmeticam in Geomerria contineri. Sed cupio etiam definitionem audire Arithmeticae seorsim a Geometria. A. Arithmetica est scientia determinandi multitudinem rerum non numeratarum, per comparationem cum numerata vel numeratis. Itaque qui de quantitate loquens continua, Geomerra est, idem de eadem loquens quantitate, ut divisa in partes aliquotas, est Arithmeticus. B. Assentior. Progredere ad alia. A.