Latin
23
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 23
Unproofread scanNot analysed yet
Proximo loco poni oporteret Physica Vniversi (siquidem ab homine acquiri posset) qua determinaretur Magnitudo &Motus universi tanquam corpotis unius, &quaecunque inde consequuntur. Tertio loco succedit scientia qua determinantur corporum Coelestium visibilium (id est stellarum tum fixarum, tum Planetarum, comprehenso etiam Globo Telluris) &Motuum, quibus eorum unumquodque fertur Magnitudines; appellaturque Astronomia. Quarto scientia qua Motus corporum invinbilium determinantur, a quibus Calor, Frigus, Lumen, caeteraeque qualitates generantur, &operationes non visae, gradusque earum fiunt. Vocatur autem Physica. Deinde ad Astrorum partes venientes (id est ad partes Globi Terrestris (nam Astrorum sublimium partes non satis percipimus) infinitae statim apparent rerum sublunarium species, quarum Magnitudines, Motus, actionesque considerandae sunt; harum autem scientiarum nomina vel ab ipsis subjectis, vel ab eminentibus subjectorum qualitatibus derivari solent; ut quae de Plantis tractat, Phytologia; de Corporibus Animalium, Aratomica; de visione Optica; de Ratiocinatione, Logica; de Moribus humanis, Ethica, de Civitate, Politica, &c. B. Si tantam speculandi materiam praesset unica species Homo, quando putas otium nobis fore comtemplandi caeteras? Transeamus jam, si volueris, ad Cap. 22. A. [De Geometria, &Arithmetica speciatim; Earum Defiutiones, Objecta, Principia, &Affectiones; easque verè scientias esse. B. Accuratior forte erit hic quam in praecedentibus. A. Non puto. Geometriae &Arithmeticae duplices affert Definitiones, alteras ab objecto, alteras a Fine. ! Priori modo definitur Geometria, Scientia Magnitudinis quatenus Mensurabilis. In Definitionibus enim Aristotelicis sigB. Non accurate hoc? num esse solet summae ἀκειβείας vex illa quatenus. Nam accuratam Definitionem juxta Aristotelem dictum esse oportet non modo De omni &Per se, sed etiam quatinus ipsum. A. Recte id quidem Aristoteles non tamen in omni Definitione ea voce utitur. Subjectum Physicae dicit Aristoteles esse Corpus mobile, quatenus mobile. Vides Corpus mobile, significare subjectum ipsum. In eo autem considerari possunt multa quae Physicus non considerat. Itaque ut opus Physici in sola mobilitate determinaret Aristoteles, adjecit illud quatenus mibile. Sin dixiffer Physicam Googl Dig izec Physicam scientiam esse in qua demonstrantur affectiones Corporis entes ex ejus mobilitate, non puto adjecisset quatenus mobile.