Latin
25
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 25
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ex fluxu Puncti Linea, ex fluxu Lineae, Superficies, Superficiei verò corpus oriri traditur. Item ex Vnitatibus numeros fieri satis liquet. Vide n quam paucis verbis quantam suam indicavit ignorantiam? Probandum susceperat Geometriam Arithmeticam vere scientiam esse. Medium probandi assumit quod subjecta habeant &Principia &Affectiones de subjecto demonstratas. Assumpti partem unam nempe quod habeant Principia sic probat, Punctum quidem magnitudinis, unitas autem numeri Principium vulgo perhibetur. Censen tu Geometram esse, qui quod probare debuit, ab authoritate probat vulgi? B. Peccatum fateor est, nec parvum. A. Demus autem ei satis hoc demonstratum esse. An Geometram esse dices, qui cum Ceometriam &Arithmeticam Principia habere ostendere deberet, ex eo probat quod Punctum est Principium Magnitudinis, &Unitas Numeri? Intelligisne quomodo Punctum Principium esse potest Geometriae? B. Nullo modo. A. Aut unitas Arithmeticae? B. Tantundem. A. Aut eandem rem esse Magnitudinem &Geometriam? Aut Numerum &Atithmeticam? B. Aequè. A. Aut Puncti definitionem &Punctum ipsum esse idem? B. Quid tu haec tam absurda a me quaeris? A. Quid? nisi ut mihi dicas sicubi Argumenti hujus vim latere sentias. B. Dicam quod sentio; nempe fraudi illi fuisse, quod cum vox