Latin
25
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Punctum Principium sit libri Elementorum Geometriae Euclidis, habuit ipsum pro Principio Geometriae, pariterque, quia vox Vnitas prima est in Libris ejusdem Arithmeticis, putavit Unitatem Principium esse scientiae Arithmeticae. Miror sane hominem Peripateticum adeo oblitum fuisse Aristotelis sui, ut non meminerit Principia alia esse (ut nos loquimur) essendi, alia cognoscendi. A. Pronum est oblivisci quae non intelligas. B. Est in his illius verbis quod non minùs reprehenderem quam ea quae tu (quanquam in Geometriae Professore turpissima) modo reprehendisti. A. Quid illud est? B. JOriri Lineam ex fluxu Puncti traditum est non inepte.] A. Recte id dicit, B. An Punctum fluit. A. Quidni? B. Movetur ergo. A. Verum dicis. B. Aristotelis est, nihil moveri praeter corpus. A. Verum hoc quoque. Non enim Puncti nulla est quantitas, sed