Latin
26
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 26
Unproofread scanNot analysed yet
nulla computatur. Nec ipsum Punctum Nihil, aut Indivisibile est, sed Indivisum. Itaque qui dicunt Tellurem esse Punctum non improprie loquuntur, quoties de ea agitur (ut in Astronomia) describente Lineam Motus Annui. Neque Lineae Latitudo nulla est, sed nulla consideratur in demonstratione. Alioqui impossibile esset (quod postulat Euclides) Lineam ducere; &per consequens tota periret Euclidis Geometria. B. Recte. Negato enim quod possit duci Linea, neque in illius Elementis, neque in quocunque alio Libro Geometrico quicquam extat Demonstrati. Esto ergo verum quod hic dicit. Certus tamen sum aliter sensisse ipsum, cum Elenchum scriberet contra Hobbium eadem dicentem, quae nunc dicis tu, quem ob idipsum convitiis onerat. A. Tanto est nequior. Sed pergamus. Non minus recte tamen, me judice, diceretur, si Magnitudinis Principium diceremus (prout hic loci Principii vox videtur intelligenda) ipsam extensionem, scu partium extra partes positionem.] Quot rursus sunt hîc imperitè dicta! Primo, per vocem illam videtur, nescire se innuit quomodo vox Principium sit hoc loco intelligenda, quam ipse hoc loco posuit; nimirum fatetur se non intelligere quae ipse scribit. Secundo, cum ex Professo loquatur de Principiis Geomet: iae &Arithmeticae, id est, de Principiis Scientiarum, id est, de Principiis conoscendi, Principia tamen quaerit Magnitudinis &Numeri. Tertio. Principium Magnitudinis Extensionem esse dicit, id est, Maenitulinis Principium esse Magnitudinem. Quid enim aliud est Extensio (prout is ea voce hic barbarè utitur) praeter Magnitudinem? Extensio proprie loquendo, actio est illius qui aliquid ex curvo rectum facit. Ille autem positionem esse dicit partium extra partes. Quamontem? Nimirum ut salva sibi sit opinio sua Apopatetica, quod idem Magnitudine corpus, locum modo majorem, modo minorem occupare possit. B. Fortasse; nam in Eleacho suo Hobbium, quì aliter sentit strentè vituperat. A. Quartò, cum dixisset ante, opinionem eorum qui Magnitudinis Principium dicunt esse Punctum, non ineptam esse, addit non minus rectè diceretur, &c. quasi utraque posset esse vera, sed pergamus. Numeri Princ pium duceremus ab ea modificatione qua quid unum multa dicimus. [Primò, quid est illud quod appellat rerum modificationem? Aut quid aliud hic cicit quam quod res ita modificantur, ut res una sit unum, &Multae Malta. Accurate. Deinde prout ab indentitate oritur Vnitas, ita &a rerum diversitate oritur Numerus.