Latin
32
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 32
Unproofread scanNot analysed yet
Nescimus enim Quod res ita est, nisi sciamus Propter quia ita est, juxta id quod solemus dicere Aristotelici; scire est per causam scire. A. Videtur Aristoteles, cum in Physica animadvertisset non effectum per causam cognitam, sed contrà causam quaeri per cognitos effectus, atque id non posse accurate fieri, propterea quod similes effectus non semper &necessariò similes habeant causas, ob eam rem potiorem Demonstrationem eam duxisse, qua effectus per causam Demonstratur (quae est τοῦ διότι) quam ea quae causam concludit ex effectu, quamque propterea appellavit του ὅτι. Quae tamen scientifica non est, &proinde nec vera Demonstratio. Non enim incipit a Definitionibus, sed ab Hypothesibus, quae falsae esse possunt; quanquam, si nulla experimenta, etiam post longissima tempora eas redarguant, satis erunt probabiles; sed Theoremata inde deducta non possunt dici demonstrata. Frustrà erco quaerit Wallisius Demonstrationem τοῦ ὅτι inter Demonstrationes Euclidis. Sed pergo. [Si quis denique objiciat, me tres demonstrationis species fecisse, cum vulgo dua tantum statuantur, poterit ille, si placet, duarum priorum utramque Demonstrationem τῦ eτι dicere. Non enim libet de verbis contendere, modo de rebus constet. Benigne sane, qui quid verum sit (quia de re non constat) potestatem nobis concedit eiigendi. B. Eligo igitur hoc; unum esse Demonstrationis genus, nempe τοῦ διότι, sive Conclusio directe demonstretur, sive per Deductionem ad absurdum. A. In Capite quarto agit de Unitate, Numero, &Nume i Principio (Vnitas est secundum quam unun quodque Vnum dicitur Numerus autem est ex Umtatibus composita multitudo. Scilicet ita definit Anitatem &Numerum Euclides. B. An non recte? A. Numerum quidem accurate, Unitatem autem imperite. Nam propter co nationem vocum Vnum &Vnitas, altera in alterius Definitione poni non debuit; non magis quam Album in Definitione Albedinis, aut Albeda in Definitione Albi. Nihil enim confert ad intellectionem vocis concretae sua ipsius abstracta, neque contra, abstracta sua concreta. Cavit autem Euclides ne Definitione hac in Demonstrationibus uteretur; atque ita factum est, ut nillum inde vidum emanaverit ad Theoremata. [Ex his autem Vnitis &Numeri Definitionibus plerique arbitrantur Vnila cai Numerorum Catalogo non esse accensendam, adetque numerum minimu B uatium esse; quanquam illud quidem Euclidem uspam dixisse non memini. B. Si meminisset Definitionis Euclidis, quam proxime supià ipse retulit, necesse est ut meminerit sentire Eucinien Numerorum minimum esse Binatium, nisi idem sit μονὰς &μονάδων πληθος.