Latin
33
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 33
Unproofread scanNot analysed yet
[Operae tamen pretium fortassis erit paucis ostendere cur Vaitatem putem vere Numerum esse, aliisque Numeris aiuumerandam. Nec huic forsan adversabitur Euclidis aliorumqve sententia probe intellecta. J. Quad an possibile est ut probe intelligatur μονάδα esse ex μονάδων συγκείμενον πληθ&? [Cum enim nonnulli Vnitatem, proprie loquendo, non modo Numerum esse negent; sed &Numeri partem, adeoque Numeri Principium impars esse dicant, ut est Magnitudinis Punctum &Temporis Momentum, intelligendi fortasse sunt de Monade, set Unitate, non ut Numerum singularem designat, sed ut est communis quasi Numerorum omnium derominator. Sic enim Numerus Quaternarius est qui quatuor Unitates, numerat. Tune haec intelligis? B. Puto. A. Expone ea quaeso B. Considera fractionem hanc 3. Quid significat. A. Quatuor unitates. B. Quare? A. Quia quotcunque partes integri, Fractionis denominator Unitas