Latin
54
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
ἔχειν λέγεται, ἥπερ πρὸς τὸ δεύτερον, ubi Rationem Rationi sibi aequali additam, id est, Rationem multiplicatam per 2, id est, Rationem duplicatam vocari vides διπλασίονα B. Video vocem illam utrumque significare apud Eucl. dem, tum duplum tum duplicatum, quemadmodum apud authores Graecos caeteros omnes. Video etiam vocabula Latina duplum &duplicatum idem significare, ut &Graeca, διπλοῦς, διπλασίος, διπλασίων, διπλασιασεις. Sed cur noluit Euelides uti voce διπλάσιος cum potuit, &ad exitandum ambiguitatem videtur debuisse, nondum perspicio. LAʹ A. Quaenam esse potest ambiguitas in vocibus quae idem significant ubique. Sunt qui διπλοῦν distinguunt à διτλασία, hoc numerum, illud διπλαquantitatem continuam respicere dicentes. Sed inter διπλάσιον &αloνa σων differentiam nullam observant, neque Grammatici neque Mathematici Graeci. Credo equidem διπλασίων Nomen Rectum factum esse nomine Plurali Genitivo διπλασίων, cujus Rectus singularis est διπλασίος. Itaque in propositione ultima Elementi noni ἐν ἀναλογίᾳ διπλασίονι idem esse quod ἐν ἀναλογίᾳ διπλασίων, &in hac definitione 10', λογον διπλασίονα idem esse quod λογος διπλάσιος.