Latin
55
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 55
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil ergo est difficultatis in eloquutione Mathematicorum veterum. At recentiores difficultatem sibimet ipsis creaverunt ex vocibus barbaris subduplum, subtriplum, &c. quippe qui non meminerant ex duplicatione vel etiam multiplicatione aliquid fieri posse aliquando minus. Nam quantitates fictae quales sunt 0–1, 3–5 &aliae, id est, minores quam nihil; quanto plus multiplicantur a numero vero, tanto minores fiunt. Definitio 72 est Proportionalium accurata, sed &facillima. Est enim (definita jam Eadem Ratione) tantummodo nominatio eorum quae Rationem inter se habent. Octava sicut 6′ demonstrabilis est. B. Quomodo Rationem majorem definis tu? A. Rationem quidem majorem, Rationem esse dico majoris Antecedentis ad idem Consequens, vel ejusdem Antecedentis ad Consequens minus. Rationem autem minorem esse Rationem minoris Antecedentis ad idem Consequens, vel ejusdem Antecedentis ad Consequens majus. B. Accuratè. A. Nona, Definitio non est, sed Propositiò gratis assumpta, nempe, Proportionem in tribus terminis paucissimis consistere, cum tamen accurate loquendo, consistat in quatuor paucissimis. Omnis enim Ratio consistit in duobus terminis paucissimis, &omnis Proportio in duabus paucissimis Rationibus. Quando vero duae quantitates mediae aequales inter se sunt, id non numerum minuit terminorum. Elementi hujus quinti definitiones decem reliquae accuratae sunt. B. Transeamus ergo ad definitiones Elementi sexti. A. Sunt illae, excepta quinta, quae &ultima est, omnes accuratae. Nam illa quinta, cum &demonstrari possit &demonstratione indigeat, neque pro definitione, neque pro Principio demonstrationis haberi debet. Est autem haec, Ratio ex Rationibus componi dicitur, cum Rationum quantitates inter se aliquam effecerint Rationem. B. Demonstra (quoniam demonstrabile esse dixisti) ex multiplicatione inter se Antecedentium duarum Rationum, &ex multiplicatione inter se Consequentium, existere ipsarum Rationum unius ad alteram Additionem. A. Rationes addendas propone quas vis. B. Rationi 2 ad 3 adde Rationem 4 ad 5 per multiplicationem. A. Multiplico Antecedentes 2 &4 in se, qui faciunt 8; deinde multiplico in se consequentes 3 &5; producitur 15. Probandum est Rationem 8 ad 15 aequalem esse ambabus Rationibus 2 ad 3 &4 ad 5. Nam 4 multiplicans 2 &3 facit 8 &12. Est ergo Ratio 8 ad 12 eadem quae 2 ad 3. Rursus 3 multiplicans 4 &5 facit 12 &15. Est ergo 12 ad 15 eadem Ratio quae 4 ad 5. Sed in his numeris 8. 12. 15.