Latin
57
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 57
Unproofread scanNot analysed yet
B. Miror autem quod tam clamorè contendat in Elencho iwallisius Compositionem Rationem non Additionem sed Multiplicationem dicendam esse. A. Tam diu autem mirari non desines quam diu ab homine qui ea scripsit quae hactenus legimus, quiequam expectabis accuratum. B. Ex hac Rationum compositione manifestum est, expositis quotcunque quantitatibus, Rationem primae ad ultimam aequalem esse Rationibus omnibus primae ad secundam, secundae ad tertiam, &sic deinceps usque ad ultimam, simul sumptis. A. Est ita ut dicis; &ejus rei causam ostendit ipsa operatio. In quantitatibus enim tribus quibusvis A.B. C. dubitari non potest quin exposita A ad expositam B, Rationem habeat A ad B, &similiter exposita B ad expositam C Rationem habet B ad C, quare Ratio A ad C composita est ex duabus partibus nimirum, ex Ratione A ad B &Ratione B ad C; &siquidem essent quatuor quantitates A. B. C. D. Ratio B ad D (propter eandem causam) componeretur ex Rationibus A ad B &B ad C, &C ad D. B. Video ita esse. Sed hoc melius aliquanto videtur mihi demonstrasse Hobbius in Libro de Corpore Cap. 13. Art. 13. definitionem deducens a doctrina de motu? A. Sed Doctrina de motu paucissimis cognita est; cum tamen Natura omnia, non modo quae Physicae, sed etiam quae Mathematicae contemplationis sunt per Motum transigit. Primus qui scripsit de Motu quod dignum lectu erat fuit Galilaeus. Progrediamur. jam ad Elementum septimum; ubi primò definitur nitas, sed (ut modo vidisti) male; deinde Numerus (contra sententiam Wallisii) optimè. Tertia Definitio est Partis) (subaudi aliquotae) quod sit majoris quantitatis mensura; &rectò, si per Partem aliquotam intelligatur Pars aliquota Numeri. Alioqui Pari in Definitione Mensurae, non Mensura in Definitione Partis ponenda est. Quinta haec est πολλαπλάσιος ἐσὶν ὁ μείζων τοῦ ἐλάττονος ὅταν καταμετρεῖται ὑπὸ τῦ ἐλάττονος. Latini qui sic vertunt Multiplex est major minoris, cum majorem metitur minor, anne distinguunt inter Multiplex (quod est Multiplicatum) &Multiplum? B. Non certe hoc loco; neque Graeci inter διπλάσιον &διπλασίενα. Nam dixisset Euc lides, sed πολλαπλασίονα. si fecissent, non πολλαπλάσιον A. Caetera bene se habent. B. Transeamus ergo ad Definitiones Elementi decimi. A. Sunt &illae accuratae omnes. B. Antequam progrediare, velim dicas mihi quo fine, sive cui bono