Latin
57
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
Euclides Theoremata illa Elementi decimi difficislima nobis Demonstravit. Caeteras enim Geometriae partes omnes usui esse video in communi vita, aut ad aedificandum, aut ad navigandum, aut ad machinas, aut ad Calculum Temporis, aut ad Picturam, aut ad Philosophiam naturalem, aut denique ad auquid, cui vero rei Linearum haec irrationalium cognitio inserviat nondum cerno. Scio quae pulchra sunt difficilia esse, sed ut vicissim quae difficilia sunt etiam pulchra sint, necesse non est. A. Quo fine haec demonstravit certè nescio, sed quin in omni re ingenii splendor ipse per se pulcherrimus sit dubitandum non est.