Latin
58
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 58
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen si ab ipso opere de consilio opificis conjicere liceat, voluisse puto Euclidem, quantum potuit Linearum omnium in Figuris certa &cognita lege descriptarum rationes convertere in rationes numerorum. Quod si Natura feri passa esset computatio quaelibet facillima facta esset, nimirum in tabulas digestis omnium rerum rationibus. Restant Definitiones Elementi undecimi, illae quoque ad scientiarum severitatem exactissimae. B. Quid? Tune Sphaeram, Conum, &Cylindrum bene Definiri existimas per Motum Semicirculi, Parallelogrammi, &Trianguli super quiescentes Axes? A. Quidni? B. An Stellarum fixarum vel cujuslibet Planetae sphaeram descriptam fuisse putas a conversione Semicirculi? Similiter Axes (horum corporum) qui definiuntur ab Euclide per rectam Lineam quiescentem; nonne Axes sunt, etiamsi non quiescerent, sed quocunque ferrentur corpora ipsa (quorum Axes sunt) ferrentur una? A. Tu firmum hoc Argumentum esse credis! B. Ita. Et eodem usus est Wallisius. A. Professorne Savilianus reprehendere Euclidem ausus est? B. Non Euclidem reprehendit sed Hobbium. A. Etiam Euclidem si modo eodem Argumento contra utrumque uti potuit. B. Esto. Sed cum Lineam definisset Hobbius esse corporis (cujus nulla