Latin
59
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 59
Unproofread scanNot analysed yet
B. Etiam. A. Sequitur ergo cognitionem causae contineri debere in Definitione. B. Fateor. A. Itaque optime definiunt illi qui generationem rei in Definitione explicant. B. Etiam hoc concedo, &in Euclidis Sphaerae, Coni, &Cylindri Definitionibus generationes illorum corporum video, quanquam non similiter definierat Circulum. A. At Circulum describi posse (qui describi nisi per motum non potest) inter Postulata ut rem notam, gratis sumsit. B. Saltem dicere debuit Euc lides Sphaeram esse Solidum quale fit potius quam quod fit ex circumductione Semicirculi. Nulla enim est sphaera quae per Circumductionem facta est a natura. A. Qui Figuras definiunt, Ideas, quae in animo sunt, non ipsa corpora respiciunt; &ex iis quae imaginantur fieri deducunt proprietates factorum similium, a quocunque &quomodocunque facta sunt. Vidimus jam Principia Geometriae tradita ab Euclide, quorum aliqua quidem, sed pauca minus accurata mutavimus, reliqua ut irreprehensibilia partim praeterivimus, partim confirmavimus. B. Revertamur ergo ad Wallisium, &unde digressi sumus, nempe ad Caput decimum. Nam si bene memini eramus ad Philologicorum &Capitis nonin finem, tunc cum digredi incepimus. A. Sed differamus haec in triduum, quo tempore lectis Arithmeticae ejus quae restant, ea tantum quae materiam colloquia nostro subministrare possunt, discutienda deligam, ne ea quae utilitatem nullam, molestiam nimiam nobis allatura sunt saepiùs repetamus. Dialoguè ILLTLEFELLLLELLEIEELILETEEEE LELLEELEDEEEEI. LELSLELEEEIIIIEIEEIESESIELLLLLISIEISLLCISIIIIIIIIE Dialogus Tertius Egistin reliqua Arithmeticae Wallissianae? A. Ita. ταον B. Plenane videntur tibi, sicut antecedentia, erroribus?