Latin
60
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 60
Unproofread scanNot analysed yet
4. Minime. Sunt enim pleraque ex iis Arithmeticae libris desumpta, qui pueris ediscendi scripti sunt; caetera aut Ougtkredi sunt, aut maxima ex parte falsa. B. Sed quae ab aliis habuit, ipse solus demonstravit. A. Neque hoc quidem. Verum haec inter legendum considerabimus accuratiùs. In Capite decimo, Numerationem in Notis Numeralibus vulgaribus explicat, &cujusque Notae, tum proprium, tum Loci valorem, tam in Fractionibus Decimalibus, quam in Integris exponit; Ostenditque, sicut a oco Ulnitatum ad loca praecedentia proceditu: per decuplationem, ita a loco eolem ad Loca sequentia proceditur per subdecuplationem. Quarum quidem rerum demonstratio non est, sed Constitutio fuit arbitraria. Exzlicatio autem &brevis &perspicua &accurata a Magistro exre standa eat. Et primò quod ad Numerationem periodos achibeat, periodumqe e per loca tria potius quam per quatuor aut alium numerum finiat, non videtur ad Artem Arithmeticam pertinerę. B. Sumamus numerum quemIbet: eundem (verbi graria) quem ille sumpsit 2. 4685 013, 579. Quomodlo numerus hîc verbis proferendus est. (A. Recte proferendus non ut Mallisius loqui iclet efferendus.) B. Quomoro (inquam) proferendus est sire periodis? A. Periodos utiles esse non negavi, sed quaero cur locis ternis definiB. Si antur è B. Si Notarum valorem verbis enuntiaveris, videbis ipse. A. Significant Notae illae duo millia millium millium, quadringenta sexiginta octo millia millium, tredecem millia &quingenta septuaginta sex. B. Nonne vides verba tua distinguere te, quemadmodum ipsae Notae per loca terna distinguuntur. A. Ita, sed Latinè. Distingue jam tu easdem notas per nomina numeralia (si potes) Graecè. B. Possum, ἕκοσικαὶ τέσαρες μυριάδες μυριάδων, ἐξακισχίλια ὀκτακόσιαι, καὶ μία μυριάδες, τρισχίλια, πεντακόσιαι, ἐβδομηκοντὰ ἔννεα; A.