Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
A. Videam quaeso. L sohan. Wallisii Oratio inauguralis. Mathesis universulis sive Arithmeticum opus integrum, &adversus Meibomii de proportionibus dialogum, tractatus Elenchticus.] Quid illud sibi vult, Mathesis universalis, sve Arithmeticum obus integrum? Num Mathesin nihilo latius patere arbitratur quam Arithmetica? B. Sic dixit fortasse, quod Doctrinam Rationum (quae totam comprehendit Mathesin) Arithmeticae potius considerationis esse judicaverit quam Geometricae. A. Quamobrem autem? B. Causam quidem non ostendit, sed in Epistola dedicatoria illud affirmat, &ad Geometriam fuisse relegatam ab Arithmeticis, propterea quod sine Geometria, magnam in calculandis fractionibus invenerunt difficultatem. A. Eandemne rem esse censet Rationem &Fractionem? B. Ita planè, &id pluribus tum hujus, tum aliorum suorum Librorum locis, disertis verbis asserit. A. Asserenti tantum, non etiam demonstranti, non est necesse ut assentiamus, camur. Sed legamus [Quantumvis non sim ego prorsus nescius quanto Quantumvis wallisius doctus fit Mathematicus, non subsidat intervallo est certè Latinae linguae peritissimus.