Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 7
Unproofread scanNot analysed yet
B. Rogo, quidni? A. Quia qui dicit Quantumvis tem determinandam relinquit arbitrio tuo; quî dicit Prorsus, ipse determinat. Itaque Quantumvis, &Prorsus non cohaerent. Qantumvis doctus Latinè dicitur, sed Quantumvis doctissimus non item. Similiter Quantumvis magnus dicitur, sed non Quantumvis infinitus. Quantumvis &Etsi, non idem sonant semper. B. Negligentiae huic, si hoc loco non Oratorem egisset, sed Mathematicum, facile ignosci potuisset. A. Pergamus. [Norunt melius quam ut mihi sit opus sigilla im illa Aepetendo singula immorari. Videturne tibi verba haec Latina esse? B. Minime sane. Nam dictum oportuit singulis, ut &ipse alias loquitur. A, Etratum ergo est Typographi. [Vnde hic solus selectus fuit qui serenissimam Angliae Reginam Elizabetham in Graeris litteris instituat. Latinéne hoc? B. Minime. Erat enim scribendum ins itueret. A. Usus est ergo tempore praesente pro praeterite imperfecto. B. Ita. A. An &saepe? B. Saepissime. A. Absolvamus ergo Typographum. R Recte. Verùm ego illum non laudavi a Grammatica, quanquam ipse