Latin
61
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
supplendas lacunas praefigere Elegantiae esse judicat. Deinde paginas duas insumit ad declarandam naturam Fractionum decimalium; quod etiam imperitiae est. Cum enim locorum valores in Integris procedant a loco isnitatum semper, per 10 multiplicando, &Fractiones decimales procedant a loco eodem Ilnitatum, semper per 10 dividendo, supervacaneum erat distinguere loca dextra &sinistra. Nam posita Fractione hac decimali 1/ 1/2, erunt facti (dividendo per 10) /0fῖ7: Fiss sicut integri 10. 100. 1000. facti (multiplicando per 10,) proportionales. Itaque tota fractio valebit °71 534 valebit . 2 54 Similiter Fractio haec 1000 1000. Miror ergo quomodo verba hîc reperire potuit quibus fere duas paginas impleret. B. Scis eum non modo Professorem Geometriae, sed etiam Concionatorem esse, &propterea in quaerendis verbis necessario &multum exerceri. A. Sed cur numetos integros, &partes decimales conjungendas esse censuit, sicut in hoc numero fecit, quem exempli causa proponit ipse, 3579753? Cur etiam partes de legit 753 quae inversae sunt integrorum 357? Nam lectorem imperitum a veritate abducent, tamquam regula illa divisionis per 10, non esset aliter vera. B.