Latin
62
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 62
Unproofread scanNot analysed yet
Cur ita fecit nescio; nisi quia Ongthredus Fractiones decimales post Initatis locum posuit, ut quae fiunt a numeris post divisionem per 10. 100. 1000, &c residuis, &separatrice Linea qua Quotiens a numero Dividendo separatur, distinxit; eo fine ut Additionem, Substractionem, Multiplicationem, &Divisionem tam integrorum quam Fractionis iiidem operationibus complecteretur, ideo Wallisius qui forte quid ab Ougthredo fieret, non cur fieret animadvertisset, numeros ambos (integrum &fractum) conjunxit etiam ubi non esset opus per imitationem. A. Verisimile est. Cur autem tot verbis ad rem tam facilem explicatu usus est manifesta causa est, quod ea quae scripturiebat cruda adhuc &indigesta illi erant. Quae autem nondum perfecte didiceris nunquam breviter &perspicue explicare poteris. Sequitur Caput undecimum de NOtatione Algebrica. B. Est in eo Capite quod non intelligo A. Ostende locum. B. En. Si vero, &c. A. [Si vero eadem unitatum multitudo (nempe 27) in continua proportione quadrupla disponatur, emerget quaternionum quaternio unus, &duo insuper simplices quaterniones, cum tribus residuis Unitatibus. B. Hoc, inquam, non intelligo. Nam si jubear disponere 27 in proportione quadrupla, continua, id est, in proportione numerorum 1. 4. 16, pro primo namero ponerem A, pro secundo 4A. pro tertio 16A; quorum summa est 21A. Diviso ergo 27 per 21 prodibit 1/2, sive 13, pro A. Et 4A erunt 55 &16 A 20 1, qui numeri faciunt aggregatum 27: Quod verum esse scio, sed non intelligo quomodo consitit cum uno quaternario quternariorum, duobus quaternariis &tribus unitatibus. A. Nec mirum. Nam non id voluit Wallisius, sed ut numerus 27 disponeretur secundum loca ab Unitate valoris continue quadrupli. Quod est verissimum. Nam si ultimus locus sit Unitatum, penultimus exst quaternariorum &tertius sedenariorum. Est autem 27 uno sedenario duobus quaternariis &tribus Unitatibus aequalis. B. Video eum ita intelligendum esse; sed debuit sic dixisse: A. Male quidem se explicuit. Ostendere enim voluit hoc loco quomodo scribendus esset numerus, si locorum valores non in Ratione continua decupla (ut vulgo fit) augerentur, sed in proportione qualibet alia ut quadrupla vel tripla; vel quod idem est si numerus Notarum esset minor quam (ut nunc sunt) novem, quomodo scriberetur 27. Et verum est numerum 27 qui in proportione decupla scribitur sic, 27, in proportione quadrupla debere scribi sic 123, &in proportione tripla sic B. Sed nullam habet ejus rei demonstrationem. Ostende igitur quare ita esse necessarium est. Et sit data proportio tripla. A. Quoniam sicut in proportione decupla novem tantum sunt notae quibus utimur, &decima cyphra, ita in proportione tripla, duo tantum erunt Numeri digiti &tertia ciphra. Erit autem 1 in loco ultimo Unitas; Et in loco tertio ubi recurrendum est ad 1 &ciphram significabit 10' ternarium.