Latin
63
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 63
Unproofread scanNot analysed yet
Et in loco nono, 100 significabit 9 (ut enim 3 in 3 facit 9, ita 10 in 10 facit 100) Et in loco vicessimo septimo 1000 valebit 27 propterea quod sicut 3 ad 27 sunt in proportione 3 ad 9 duplicata, ita numerus valens 27 debet esse in proportione 10 ad 100 duplicata. Scribendus est ergo 27 per has notas ut 1 ante tres ciphras significet id quod sit ex ternario in se ter multiplicato, id est, 27. B. Si esset tantum una nota numeralis praeter ciphram, quomodo scriberetur idem numerus 27? A. Si ita esset, valor locorum procederet per Rationem duplam, &recurrendum esset alternis locis ad 1 &ciphram vel ciphras. Nam 1 in ultimo loco significaret Unitatem, in secundo ab Unitate, 10 significaret 2, &11 in tertio loco 3, &100 in loco quarto 4, &10000 in loco decimo sexto 16. (Nam ut 4 in 4 facit 16 ita 100 in 100 facit 10000) deinde 11000 in loco 240 valebit 20. &consequenter 11001 valebit 25. 11010 valebit 26, &denique 11011 valebit 27, id est, 1 Unitas, 1 binarius, 1 octonarius. &1 sedenarius, qui simul faciunt 27. B. Verum est. Sed nonne potest ubi valores locorum sunt in ratione dupla Numerus scribi 27 per alias notas quam 11011? A. Potest, sed assumenda est nota binarii. Nam sub his notis proportionis duplae 8, 4, 2, 1, subscribe 2, 2, 1, 1, hoc modo 1/1/25, valebit 2211 duos octonarios, duos quaternarios, &praeterea binarium, &Unitatem; qui Numeri faciunt simul additi 27. B. Sed quando opus erit ut paucioribus notis utamur q àn novem quibus utimur; Perge legere. A. His ita explicatis monendum duco, Vniversam Artem Algebrae sive Analyticae ex hoc uno quasi fundamento dependere. Nam revera quod nobis gradus (sive ascendens, sive descendens) primus, secundus, terrius, &c. illud est Algehristis, Latus, Quadratum, Cubus, &c. Concedo Latus, Quadratus, Cubum, fundamentum esse (cui insistit dicam, an contra cum Wallisio) ex quo dependet regula Algebrae. Sed non inde dependet Ars Analyticae. At ille illam quam modo tractavit numerationem, (nempe per locorum valores in proportionibus decuplis, quadruplis, triplis, &c.) Algebrae fundamentum esse statuit; id quod difficile est credere, cum ante illum multi fuerint Algebristae, sed qua NimeNumerationes has novas edidit ipse primus est. B. Nusquam tamen quod memini, Numerationibus istis in sequentibus utitur. Sed per fundamentum intelligit non illud, sed proportionum ab Unitate incipientium varietatem omnem.