Latin
66
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 66-2
Unproofread scanNot analysed yet
Accessit virgo tres supplex ordine Divos,
Et tulit accedens asses, quot nescio, secum.
Oratus ductos geminavit Jupiter asses;
Protinus illa Jovi tres asses grata pependit.
Quotque super fuerant duplavit Phoebus Apollo;
Grata itidem Phaebo tres virgo reddidit asses.
Pallas tunc reliquos geminavit virginis asses;
Assibus &tandem tribus est donata Minerva.
Unicus &superest quem secum rettulit assis.
Dic mihi quot fuerant quos pri ò virgo ferebat.
Solvit autem per Algebram sic.
Pro ignoto numero Assium allatorum ponit—1 v
Qui duplatus a Jove fit
Indem Jovi solutis 3 assibus restant
Qui duplati ab Apolline fiunt ———4 V-6 Asses
Inde Apollini solutis 3 assibus restant ——4 V–9 Asses.
Quid duplati a Pallade fiunt ———8 V–IS Asses
Inde Palladi solutis 3 assibus restant ——8 γ–21 Asses.
Sed restabat unus tantum assis
Est ergo 1 Assis-8 V–21 Asses.
Et additis utrobique 21 Assibus: eri nt 22 Asses -8 V.
Et 2/ Assec . 1V id est, numero Assium allatorum. B. Rectè sane, &breviter. A. Fateor: sec in hac operatione quid vides propter quod dicenda sit Analytica? Sive (quod idem est) quodnam est hîc compolitum quod resolvitur? Diceine duplationem illam esse resolutionem?
B. Minimè.
A. Quid ergo? An ternorum illorum assium subductio resolutio est?
B. Non videtur.
A. Neque est, nam Methodus tota est Synthetica.
B. Quid autem est Resolvere.