Latin
67
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 67
Unproofread scanNot analysed yet
A. Resolvere, est id quod compositum est detexere, ordine qui sit ordini compositionis contrarius. B. Declara hoc aliquo Exemplo. A. Accipe Exemplum Wallisii Problema solventis (ut dicit) sine Algebra, hoc modo. Relictus est Assis 1. itaque si Pallas reddat virgini quas acceperat 3. fiunt quatuor. Si illa reddat Palladi quod ab ea acceperat dimidium, fiunt 2. Deinde si Apollo reddat quos acceperat 3, fiunt 5; &illa Apollini quod acceperat dimidium, fiunt 2/; &Jupiter quos acceperat 3 Asses, fiunt 5° Et illa quod a Jove acceperat dimidium fiunt 23. itaque omnia redeunt ad statum primum. B. Rectè, breviter, &Analytice. Nam quod factum in Problemate describitur ab initio ad finem, id per mutuam redditionem fit infectum a fine ad initium. A. Versus ipsius Wallisii sunt (neque enim hoc tacere potuit, etsi absque eo satis id manifestum erat) nam ductos geminavit Jupiter Asses, nemo dixisset alius. B. Problema ergo vetus est. A. Fortasse; at certe ingeniosum est, factumque, ut arbitror, data opera ad notandos Ethnicorum Sacerdotes, quod qui ad deos accedebant illis mediantibus, fiebant, etiam exauditi (ut virgo haec) pauperiores. B. Propone jam exemplum Analyticae verae, qua Problema datum resolvitur in sua Principia, nemne Definitiones &Axiomita, A. Sit propositum, Exempli causa, super Lineam rectam ad unum &idem ejus Punctum constituere tres Antulos tribus Angulis Trianguli dati, unum quemlibet, uni cui ibet aequalem. B. Datum sit Triangulum ABC. A. Per verticem B, duco rectum DE quam suppono Angulum facere DBA Angulo BAC aequalem, &Argulum EB(aequalem Anzulo BCA. Cum ergo An ulus ABC sit com nunis, erunt tres Anguli ad A, B, (aequales tribus Angulis ad B, unus quilibet uni. Sum itur in BE(si opus est producta) BF, aequalis AC; &jungatur CF.