Latin
68
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo duo latera BF, BO Trianguli BCF aequalia sunt lateribus AC, BE, Trianguli ABC, utrumque utrique, &Angulus FBC aequalis (per Hypothesin) Angulo BCA, superposita BF ipsi CA cum ipsa congruet, &BC cum ipsa CB, &Angulus FB Cocum Angulo BCA, &proinde etiam CF latus cum latere AB, sunt ergo aequales inter se AB, CF, (per Axioma 8. Elem. primi Euclidis) &Angulus BECaequalis Angulo BA C, per 4 Eucl. 1. Qui autem ad punctum B in recta linea DF constituuntur Anguli omnes simul aequales sunt omnibus simul Angulis constitutis ad punctum C in recta AC producta ad G. Nam partes simul omnes aequales sunt toti utrobique. Cum ergo Angulus BCF aequalis sit Angulo ABC, &FBC aequalis BCA, erit reliquus FCG aequalis reliquo DBA, sive B AC. Sunt igitur rectae AB, CF, (quae ostensae sunt aequales) inelinatae ad easdem partes secundum angulos aequales. Parallelae autem sive Aequidistantes lineae definiuntur esse illae quae ab aequalibus rectis, aequaliter ad easdem partes inclinatis distinentur. Parallelae ergo sunt BF, AC. Atque hactenus ratiocinacionem qua tres Anguli Trianguli rectilinei duobus rectis aequales esse demonstrantur, in partes ex quibus erat composita resolvimus quae Aualysis est. B. Quomodo autem ex illis erat composita. A. Sic. Ex eo quod AC, DF sunt parallelae concludunt. angulum DBA aequalem esse angulo alterno BAC, &angulum FBC, alterno BCA, &angulum AB C, communem, &proinde tres DBA, ABC, FBC aequales esse tribus BAC, ABC, ACB unum quemlibet uni. Sciendum autem est quod si Analysis plenissimè perageretur, non minus prolixa esset quam ipsa esset demonstratio, sumpta ab ipsis principiis usque ad illatam conclusionem. B. Quin natura Analyseos talis sit qualis hic explicatur, dubitari non potest. Attamen ne imaginari quidem possum quo facto idem fieri possit per Algebram. A. Neque hercle ego. Nam extra comparationem Rectangulorum (&Triangulorum, quae sunt ipsorum dimidia) in Geometria; &extra potestates numerorum in Arithmetica, Algebrae locus nullus est, neque in illis Analysis magis est quam Synthesis. B. Exemplum ostende Algebrae per potestates, ita dividens 8 ut quadratum unius partis sit ad Rectanguium sub tota &reliqua parte ut 2 ad 1. A. Radix Quadrata quaesiti sit A. Reliquus ergo numerus est 8–A Quadratum ipsum AA. Rectangulum quaesitum 8 in 8–8 A. Vis ergo AA–8 in 8–84:: 2. 1 esse proportionales. B. Volo. A. Sunt ergo AAl16 in 8–16A; &additis utrinque 16A, arunt AA† 16A. 16 in 8–128. Quare 164 A A. V 128. A sunt continue proportionales. Datur ergo A, &proinde etiam AA; &rectangulum B. Sed datum esse A, nondum satis perspicio. A. Datiir media proportionalis inter extrema 167 A &A, nempe V128.