Latin
82
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 82
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque propter similitudinem methodi, Divisio Arithmeticorum &Applicatio Geometrarum pro eadem re haberi confuevit. Exempli causa, si rectangulum dicatur esse 12 intelligitur continere 12 Rectangula aequalia &toti similia; quod si dividatur per 6, intelligitur per 6, sex ex istis rectangulis. Ita ut si quaeratur quoties 6 rectangula contineantur in 12 rectangulis ejusdem cum illis magnitudinis, respondebitur (secundum quotientem) 2. Itaque applicatio Geometrarum vere &proprie dicitur Arithmeticorum divisio. Quod autem latus, id est linea per applicationem prodeat, cum per divisionem prodeat numerus rectangulorum, id contigit quia similitudo &aequalitas rectangulorum facit, ut alterum quidem indicet numerum rectangulorum similium &aequalium, alterum vero numerum multiplicantem. Neque in rectangulis tantum sed etiam in quibuslibet Parallelogrammis idem accidit. Quod cum ille non videret mirè se torquet, cruda &indigesta cogitata sua explicare cupiens. Itaque divisionem esse negat (nisi αφταχεηεικῶς) quotientemque non proprie dici id quod prodit, nec respondere questioni quot aut quetias; cum tamen manifestum sit, id quod prodit esse latus cujus segmenta sunt numerus segmentorum indicans quoties numerus minorum Parallelogrammorum contineatur in Parallelogrammo toto. Exempli gratia, in Parallelugrammo ABCD, diviso AB in 6 partes aequales, &AC in 2 partes aequales AE, EC, Latus AC (nempe quotiens) est 2, indicans sex parallelogramma contenta in AF, contineri bis in toto parallelogrammo BC. Deinde paulo post, ubi magnitudo (inquic) aliqua numero dividitur, non tam divisio est quam multiplicatii. Quod falsum est; imo vero absurdum, magnitudinem per numerum dividi, ut nulla tamen fiat divisio. Nam si quaeratur quoties 2A reperiantur in IA respondetur accurate semel, aeque acsi quaerenti quoties 12 continentur in 6 responderetur 5. At quaeritur (inquit Wallisius) quoties numerus quadratorum in Area AB, contineat numerum Longitudinum in latere A, ut proveniat numerus Longitudinum in latere B. Itaque in numero quadratorum, id est, in parallelogrammo continetur mimerus longitudinum, id est, longitudines aliquot faciunt superficiem. Quod &absurdum est, &contra ea quae proxime ante dixerat, nimirum, hic non quaeri quoties Acontinetur in plano AB. Sin per numeros quadratorum &longitudinum intelligi vult numeros simpliciter, ut sensus sit, numerum aliquem simpliciter (id est) nullarum rerum numerum contineri in Area parellelogrammi AB, loquitur aliquanto etiam absurdius. B. Veritatem circa differentiam inter Applicationem plani ad lineam, &divisionem numeri per numerum pauci sunt qui non intelligunt, sed videntibus quasi per nubem, utrum accuratissime conveniant