Latin
LIMNNV
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIMNNV inter se nec ne, non satis constat. A, Imo vero potius id quod constat nescientes eloqui, coguntur a sua ipsorum ακυρολεγία veritati quam enuntiare nesciunt contradicere. Quod proxime sequitur Rationes omnes (subaudi Geometricas) quorumcunque ad invicem quantitatum esse inter se Homogeneas peracutum est, adeo ut non intelligatur. Ubi definivit Homogeneum? B. Nusquam. Sed definiisti tu Homogeneas quantitates eas esse quarum mensurae congruere possunt. A. Sed quaenam mensura est qua computantur inter se duae rationes?