Latin
104.5 to 104.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 104.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Culex sane improba bestiola (utor Aeliani verbis) dies noctesque homini tum morsu tum strepitu inimica, praecipuè juxta aquas degenti, de quo ita Tertullianus contra Marcionem lib. primo, sustine si potes culicis tubam &lanceam: nam non solùm sono arguto turbat, sed lancea cutem incidit, imo venam. Culicum distinctio perplexa &obscura, omnes quidem Philosophos exercuit: qui prae dubio verborum apud authores sensu, res ipsas propemodum confuderunt. Nobis vero magnitudine potissimùm &malignitate differre videntur. Sunt enim majores, minores, medij, &minimi. Majores in dici debent, quia palustribus &maricosis locis, versantur, oriuntur, cibantur. Corpore sunt oblongo, gracili, duabus alis praedito, quas non supra corpus expandunt, muscarum modo, sed rectà supra humeros, elimatas, politas, &quasi comptas. Abundant nemoribus ad mare &paludes consitis, non solum circa metam incognitam, Noruegiam, Russiam, alijsque frigidissimis regionibus (ut Olaus magnus notavit, sed in India occidentali, Hispaniola, Peru, nec non in Italia ad Eridanum. Padum, Adriam, Argentam: ubi multi maximique; visuntur, morsu crudeles &venenati; triplices caligas, imo ocreas item perforantes, &nunc venenata, dura, livida, tubercula, nunc item vesicas dolorificas, nunc punctula pruritus plena linquentes, qualia Hippocrates in Epidemicis in Cyri fullonis phraenetici corpore annotavit. Quandoque verò terebrata vena sanguinem adeo exugunt, ut postea saturi abierint ἀντομάτως effluat per guttas, quemamodum in equis à Tabani morsu videmus. Itali se vestibus coriaceis contra muniunt; sed vix aut ne vix quidem illorum stimulos quacunque ratione evitant. An hi sint eae styges inevitabiles, quarum Theophrastus meminit lib. de caus. pl. s. cap. 4.