Latin
105.1 to 105.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 105.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
non est mihi in promptu dicere (inquit) Scaliger doctissimus:) neque tamen aliae videntur, nam &illae non giguntur in loco difflabili, neque tenui fruuntur aëre, sed in paludibus vescuntur atque nascuntur, ut ad Adriam, Argentam &,Padi fauces. Verum si σύγες sint, aptissimum ab odio nomen invenerunt. Qui autem in calidioribus regionibus ad fluvios &paludes degunt, maligniori sunt ingenio atque aculeo, ut Massarus Gesnerum docuit, &nostrates Angli in Hispaniolae metropolis expugnatione sub Draquo imperatore animadverterunt. Sunt alij his paulo minores, colore, forma, compage, persimiles, morsu &moribus mitiores, locos aestate umbrosos, hyeme etiam nivosos colentes, juxta sepes &arbusta, mutuis quasi cursibus colludentes, &alius alium veluti a calce ad carceres provocantes. Rariùs mordent, &mordendo sanguinem non sugunt, sed potius serum salsum sudoris pabulum eliciunt, unde tuberculum tantùm, durum, pruritus jucundi plenum excitant. Has duas species κώνωπας à Graecis praecipue vocari puto, alias vero alijs nominibus fuisse donatas. Sunt adhuc in Anglia, praesertim aquilonari, duae aliae tertiae &quartae magnitudinis culicum species, praecedentibus multo minores, sed quantitate inter semetipsas plurimum distantes. Hi, tanquam periti milites, certa figura (pyramidali nimirum) semper provolant, &quamvis infinitae, figurae tamen suae aciei fines nemo transit. Sursum deorsum feruntur, nictu oculi, &dicto citius, in latera aciem deducunt, totumque subito exercitum in cornua dispertiunt; quae sive muscario, sive puluere, sive aquâ affusâ, sive spiritu violento fregeris, coeunt tamen confestim &ante digiti crepitum in pyramidalem sese formam omnes recolligunt. Facies oculosque itinerantium numerosi infestant, &subinde mordent: adeo multi sunt &frequentes, ut ex quibus vermiculis oriantur conjectura assequi nequeam. Rustici ex uligine putrescente provenire eos, forte non male autumant. Hiculiculi aestivi mense Maio frequentiores, vapore aqueo ali videntur: intestinum siquidem ijs tenuissimum, album, fere invisibile, spumeo albo tenuissimo, &nullius penè tenacitatis humore plenum est: longiùs ab aqua quandoque &circa aedificia agminatim volitant: hominum item capita circumfluunt juxta pontes, loca à flatibus libera amant, acrem turbulentum, quantum possunt, evitant; nam a flatibus huc illuc aguntur. Hos Angli proprio nomine Midges appellant. Nunc ad alias culicum species, prout à Graecis nominantur transeamus.