Latin
CAP. XIIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 120
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ex eruca bombycina originem ducit; tota albescens praeter oculos nigricantes, &venulas quasdam subluteas, rectà per alas, &transversim per corporis articulos currentes: à nobis Bombycina Phalaena nominatur. qua in Bombycum historia fusiùs dicam. Minimarum in classem unam primam faciemus mirabilem, quatuor tantum pedibus piceis incedentem; externas quoque alas caeruleas habet, internas luteas &externis (praeter morem) minores: corpus item luteum adeo magnum est, ut ab alis tegi vix possit: cornicula punctis plena, atque oculi (dempta pupilla albida) nigrescunt: caput atque promuscis (longa, exilis, inuoluta) flavescunt. 2. Ex caeruleo viridis videtur: corpus exiguum habet; pedes, &antennas nigricantes. insilli 3. Scapulas atque alas habet porraceas, corpus ex subluto fuscum apparet: alas extimas limbus ornat albis fuscisque maculis notatus: caput perpusillum habet, pedes &antennas cineri similes. Quinetiam in aedibus parvae aliquot Phalenae argenteae nigris maculis notatae (Angli Moths vocant) ad lucernas advolant, quae laneas &linteas vestes depascunt, &ova deponunt, è quibus tineae, &extineis vicissim hae Phalaenae oriuntur: feruntur autem primum ex rosarum folijs, alijsque herbis putrescentibus originem cepisse. Tres alias minores in pascuis &pratis observavi. Quarum Prima alas externas nigras obtinet, singulas quinque maculis, quasi sanguine perfusis notatas: alae inte riores totae rubent, corpus fuscum videtur; caput, antennae, breviusculę, &pedes nigricant. 2. Similis videtur, nisi quod quatuor tantùm sanguineas maculas in alis exterioribus habet, corporeque constat graciliore. 3. Ferè Msectionum soc 3.