Latin
CAP. XIIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 121
Unproofread scanNot analysed yet
Ferè parilis est formae, absque antennis esset multo longioribus, &sangumeis maculis alio modo aspersis, nam circa extremitatem alarum guttae sanguineae duae tantum apparent; ab exortu verò maculae duae longiùs tractae conspiciuntur. Atque de nocturnis Papilionibus sive Phalaenis hactenus sit dictum: Nunc ad ὁμερηαῖους sive diurnas transeamas. Diumae Papiliones eo modo sunt describendae, ut quisque faecunditatem elegantiamque naturae hac in parte videre possit atque suspicere. Neque enim minus lusit vel potius sedulo operata est inearum varietate, coloribus, vestibus, patagijs, orbiculis, globulis, clavis, meandris, tesseris, lacinijsque ornandis, pingendis, conficiendis, atque in Phalaenis fecerat. Diurna Papilio Prima, omnium maxima, maximam partem flavescit, ijs locis partibusque exceptis, quae hic attramento denigrantur. Quinetiam extremi illi internarum alarum globuli coelicolorem spirant: ut genuinis saphyris consitum putares. Oculichrysolythum referunt, magnitudinem formamque adeo ad normam exculptam hic exhibemus, ut plura de ijs attexere non sit necessum. 2.