Latin
CAP. XIIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 129
Unproofread scanNot analysed yet
6. Globosis scapulis atque gibbosis planis cernitur: quae cinerem atramento mixtum imitantur; corpus incisuris plenum, subcinereum: alas item angustas, &gruini coloris extimas stillicidijs quibusdam sanguineis intensè rutilantes habet: pedes, capitulum, antennae, corpori concolores sunt. 7. Ex siliquastro natam illi affinem dixeris, et praeter molem corporis minorem, &majorem nigredinem, primarumque alarum deargenturam, vix discrepat. 8. Alae omnes languideae luteae, vel potius pallescente flavo nitentes, punctulis quibusdam fuscis, &alijs annosam aeruginem referentibus inficiuntur ocelli huic nigerrimi; aliàs flavescit tota. 9. Alae omnes conchis marinis ex albo fuscis pictae videntur: extremitatibus circinatae, &in medio albis quibusdam lineis crenulatim currentibus ornatae. 10. Item conchatis et clavatis alis donata, ex albo &obscuro rubente variè miscetur: nobisque inenarrabilem magis Dei potentiam, quàm narrabiles suo nomine colores ostendit. Deusu Papilionum. Papilionum formas, apparatum, elegantiam, &opulentas qui vestes intuetur; quo modo munificum illum Deum opulentiae tantae authorem non agnoscit? Quid enim, formae studio &pulcritudinis admiratione superbis?