Latin
130.1 to 130.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 130.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Breve tuum caducumque bonum tibi sine invidia habeto: nulla tamen est papilio non aequè delectabilis et blanda, imo pro vitae curriculo, stabiliorem omnes formam consecutae sunt. Adest tibi incredibilis corporis agilitas &in cursu velocitas? eia, mihomo, cum omnes homines excesseris, papilionem non aequabis. At egregie vestiris (inquies;) ac de Persis texentibus, deque Sere, Tyrio, murice, &purpura tibi natante glocaris? Certè si trabeam papilionis cujusdam vestem, ac ulterius murenulam, silieasque margaritarum, fimbrias adamante, rubino, pyropo, opalo, smaragdo consitas conspiceres: si suturarum commissurarumque elaboratam synthesin, &opus hic illic vermiculatum, polymitum, ocellatum, clavatum, altiùs perpenderes; nae conchatam caudam demitteres pavonum more &terram quae te genuit respiciens, rectè saperes. Tibi fortè figlina domus, aut crudo fortè lapide constructa, lucis dedit principium: papiliones autem nonnullae in aureolis natae aediculis, aureae totae videntur; &vestis ortusque elegantia &sumptu Attalum superant. Discas igitur mortalis, quisquis es, Papilionem in eum a Deo opt. maximo usum conditum fuisse, ut tuam tibi superbiam conspectu minuat, &vitae brevitate (quae illi non adest parva) caduci te tui status commonefaciat. Habeas Milonis vires, Herculis robur, &in acie militum fortissimorum gigantea fortitudine insignium muniaris. At recorderis talem aciem a papilionibus turmatim per coelum volitantibus Anno 1104. turbatam fuisse, lucemque Soli quasi interjecta nube ademptam. Tertio item Augustidie; (narrante Lycosthene) 1543. quę herbaab illarum impetu immunis? omnem quippe rorem melleumque succum absorpserant, gramenque ipsum arido stercore ubique torrefactum exusserant. Quinetiam 1553. (ut Sleidanus refert) paulo ante Mauricij Ducis Saxoniae obitum, ingens papilionum multitudo per magnam Germaniae partem volitabat, cruentisque guttis herbas, frondes, tecta, vestes &homines (quasi sanguinem pluisset) aspergebat. Verùm fortassis puellarum affectas gratiam, &Venerem ambis, deperisque ejusque pullum te vocari cum primis expetis. O stulte? recorderis Phalaenae papilionis fatum: quae candelae lumine, cen Amasij oculis allecta, quam concupivit flammam, hac interit: pyraustęque gaudens gaudium, de momentanea fluxaque voluptate statim decidit.