Latin
132.4 to 132.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 132.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus beneficio &nisu sese attollens arenatim repit, &furculis inde enatis sese pendulam affigit, Sub hoc uropygio excrementum ab aluo reddit subuiscidum &filosum, mellis aemulum, quod caudae furculis ad os reductum, denuo absorbet, staminaque exinde retrocedens fingere videtur lentoris prodiga, quae secundò devorat, eorumque revomitione &resorbitione sese sustentat. Partes albae in tenebris mirabili splendore fulgent, &stellas quasdam terrestres repraesentant: adeò ut cum lucernis lunaque de lumine certare videantur. Hoc observatione dignum; clarissimum istum splendorem unà cum spiritu vitali prorsus euanescere, ubi ergo perpetua illa lux, de qua nonnulli putidi Paraphysici tam ineptè impudenterque garriunt? In aruis saepiùs pennatas, quandoque verò intra opidorum maenia per plateas volitantes vidimus. Vincentiae Italiae, ut audio, sunt corpore nostris paulo grandiores, &toto corpore nigricantes; aliàs nihil differunt. Gramine vescuntur, in coitu diu haerent, ut Iulius Scaligerus, (nostri temporis summus Philosophus &cum optimis ex antiquorum numero merito comparandus) diligentissimè observavit: cujus verba subjicere non pigebit: Cicindelam (inquit) volantem cum suo mari in coitu deprehendi: mas contactus non abstitit. In pixide pertusa conditi fuere per totam noctem, postride adhuc haerebat mas. In meridie solutus obijt. Ab ea hora sub verperum usque ova multa faemella, quae intra horas viginti vivificata abierunt. Hanc historiam Guilel. Bruerus Anglus, vir doctissimus &amicus meus summus, cum veritate conjunctam esse ἀυτοπτης affirmavit; cicindelas in coitu semel deprehendens. Diu in coitu morantur, ut multa insecta postridie pariunt, id quod Philosophus his verbis de insectis loquens confirmat, lib. 1. De generatione cap.