Latin
133.1 to 133.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 133.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ultimo: Συνπλέκεται μὲν πολύν χρόνον, διαλυθεν δὲ τίκτει ταχίως. In coitu diu manent, solutae vero citò pariunt. Vtinam Scaligerus animalcula ex ovis exclusa observasset. Nam sic historia magis dilucida ac certa fuisset. Sed ex naturae ordine facile est judicare. Nam quae animalcula alia ex ijs prodirent, quam erucae illae non magnae, nigrae, densae, hirsutae, ex quibus Aristoteles hist. 5. 19. Cicindelas non volantes procreari scribit? Ex his ergo Cicindelae impennes ortum habent, atque ex cicindelis non ἀπτέροις immutatis pennatae oriuntur βόστρυχοι dictae. Hic igitur diligenter animadvertendum, aut Aristotelis codicem corruptum esse, aut interpretes duos errores commisisse. Primum vocabulum μιλαίνων (quod tamen multum ad historiae claritatem facit) prorsus omiserunt: deinde cirros (ut Gaza vertit) ex illis immutatis provenire asserunt, prorsus contra mentem philosophi, modo codex Graecus non fuerit corruptus. Sic enim Graeca sonant: Ἐκ δὲμιλαίνων τινῶν καὶ δασίον οὐ μεγάλων καμτῶν πρῶτον γίνονται πογολαμπάδες, οὐκ αἱ πετομέναι; ἀυταὶ δὲ πάλιν μεταβάλλουσι, καὶ γίνονται περατὰ ζῶα, καὶ ἐξ ἀυτῶν οἱ καλούμενοι βοστρυχει. Id est, ex nigris quibusdam dense hirsutis, nec ita magnis erucis oriuntur cicindelae non volantes; ex quibus rursus (nempe in Chrysalidem) mutatis cicindelae volucres ortum habent; ex istis verò (id est volucribus) oriuntur οι καλούμενογ βόστυχοι. Hic triplicem generationem innuere philosophum manifestum est. Prima est cicindelae non volantis ex erucâ. Secundò ex non volantibus immutatis oriuntur pennatae; ex pennatis verò βόστυχοι. Quae verò sint Insecta βορυχει à Graecis dicta, mihi sane adhuc est incompertum: à superioribus tamen differre non dubito. Ephaesius Graecus author, Aristotelis interpres, scribit, τοὺς βεσύχης à cicindelis generari, ac à rusticis Ciccas aut Platas vocari; ut Nipsius interpretatur, id est, ricinos. Erge Ephesij opinione βέρυχρ, id est ricini, ex cicindelis pennigeris immutatis originem ducunt. Sed de ricinis suo loco. Caelius lib 9. Antiquarum lectionum Cap. 4. Cirrhum (inquit) dicerem vermiculum potiùs, qui colore est inter album nigrumque ex Dioscoridis decreto. Sed qualis sit iste vermiculus, nec ille, nec quisquam alius nobis demonstrat.