Latin
140
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 140
Unproofread scanNot analysed yet
Prima majorum cucullo veluti herbaceo caput, collum, mediumque fere corpus contegit: alae à collo subtus oriuntur virentes, parvis paucisque nigris maculis insignitae, dorso item virenti venter fuscus subjicitur, caulis extremo nigricante; magnum illi os, &dentes validi latique, ad fruges absumendas egregiè nati. Secunda huic similis videtur, sed epomis collo annectitur; nasus item &os ipsum magis rubescunt punctaque, in alis habet majora. Tertiae viridis omninò vultus; crura albicant. cauda nigricat, alas maculosiores obtinet, &circa extremitates ex albo rubescentes. Hae autem seminę sunt, à quibus tres itidem mares hoc discrepant, quòd vel extremâ caudâ, vel supra caudam, duos tres. ve gestant aculeos, madioque item caputio magis rubent. Prima minorum species, Holtsspechi Tigurinis dicta, corpore nigro, externis alis maculosis, internis minio illitis conspicitur; crura obsoletius fusca, lineisque nigerrimis susque deque productis accurate picta. Secundae antennae oculi tibiaeque suave rubent; crura lineis item nigris variegata, alae lentiginosae; venter surdè rubens ex flavoscitam nobis bestiolam &pulchram exhibent. Tertia ex nigro cinerea videtur, antennas habens brevissimas, atque alas praeter morem corpore longiores.