Latin
141
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 141
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta undique obsoletè viret, nisi quod caputium nigris duabus lineis ornatur, tibiaeque postremae vivida quadam rubedine resplendent. Quinta nonnihil minor caeteris, sed colorum situ, &varietate gratior. Corpus illi nec non facies &pedes xerampelini, alis virentibus gestit, caputioque aureâ quadam institâ per medium ducta splendente. Omnibus istis minoribus alae longitudine corpori aequales, vel longiores; αλκ nullum item caulem, nullum in cauda spiculum gestant, pratisque &in pascuis (rarò inter segetes) luxuriant; ut in Gallijs nostraque patria Britannia saepe vidimus. Rariores tres tantummodo species vidimus, Italicam, Graecam, &Africanam. Illae mantes dicuntur, vel quia suo adventu, (primae enim omnium apparent) ver praesagiunt, ut Anacreon cecinit; vel famem praedicunt (ut Caesius &Scholiastes Theoc. annotarunt.) Vel quia anteriores pedes, veluti manus, supplices semper tenent atque elatas, vatum more; qui eo gestu orationes ad Deos fundere solebant. Mantis Italicae (Cujus hic iconem repraesento) mentionem facit Rondeletius, lib. de Piscib. ferè in haec verba: Pectus habet longum, tenue, cucullo tectum, caput simplex: oculos sanguineos, satis magnos, antennas breves, pedes sex, locustarum more, sed anteriores multò crassiores longioresque caeteris, quos quia junctos plerunque elevat (precantium ritu) à nostratibus Preque Dieu dici solet: totum corpus macilentum est. Tam divina censetur Bestiola, ut puero interroganti de via, altero pede extento rectam monstret, atque rarò vel nunquam fallat. Cauda illi bifurca, setaceis duobus aculeis praedita: atque ut manuum elevatione vates refert, ita etiam &motus similitudine; neque enim ludit ut alij, neque saltat, neque gestit; sed lentè obambulans modestiam retinet, &maturam quandam ostendit gravitatem. Hanc quamvis in agro Monspesulano saepe se vidisse Pennius affirmat; tamen Iconem ejus ab ornatissimo Antonio Saraceno Genevensi medico missam fuisse, in schedis memorat.