Latin
143.1 to 143.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 143.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mas vero in concubitu duos illos aculeos dorso ultimo eminentes per caudae reflexionem in faemellae uterum immittit, arctissimè verò diutissimeque conjunguntur, ut vix avelli semel copulatae queant, neque saltu aut motu, imo quidem vix manibus avulsae discluduntur: Faemina subagitata aluum intentè movet, &se ima parte mari applicans illum diutius continet, modo vulvae hiatu, modo ejusdem coarctatione venerem sibi parans jucundiorem. Nam dum hiat vulva, mas sese penitius inimum usque uterum insinuat; dum vero contrahitur, blanda meatuum &uteri affrictione sese delectat. Visuntur enim meatus duo in foeminae pudendo, interstitio quodam disjuncti, &crassiusculo operimento contecti: quod externa sui parte nigricat, durumque est &cartilagineum; intus autem leviter hirsutum, rugisque quibusdam quasi scabrum videtur. Ad hujus operimenti fundum uterus albicans instar muliebris pudendi cernitur. Pariunt autem faeminae (Authore Aristotele) in terra fixo cauliculo illo qui caudae adnascitur: ac universim, ac loco eodem, faetum simul, non sparsim deponunt; ita ut quasi favus esse videatur. Hinc vermiculi speciem ovi gerentes oriuntur, qui terrena quadam praetenui tanquam membranula ambiuntur: quâ dissectam, emergunt locustae, ac evolant. At (pace tanti Philosophi dixerim) ova ineunte Autumno revera pariunt, non oviformia: sicuti &oculis et manibus comperimus. Tam mollis faetura haec est, ut ad tactum levissimum conteratur. Non summae telluri partus committitur, sed paulo altius; duratque hyeme sub terra: Hic concoctione hyeme peracta, subsequenti anno, ultimo penè vere exeunt ex illo terreno amiculo parvae locustae nigricantes, ac sine cruribus pennisque reptantes; deinde majores statim efficiuntur. Pariunt exitu aestatis, et statim a partu moriuntur, pediculis circa collum nascentibus (veluti scarabeis accidit) tempore partus, qui eas strangulant. Tam frivola ratione morientes, serpentem cum libuit necant, singulae, faucibus ejus apprehensis mordicus. Vernis aquis intereunt ova; in sicco vere magnus proventus. Alij duplicem earum faetum geminumque exitum tradunt (in quorum numero Willichius.) Vergiliarum exortu parere, deinde ad Canis ortum obire, &alias renasci. Quidam Arcturi occasu. Locis montanis aut tenuibus locustae non fiunt, sed planis rimosisque, nec in superficie, sed rimis &cavernis ova deponunt: cum ut melius concoquantur, tum ut ab imbribus &frigore melius conserventur. Quod ex muli vel asinorum cadavere per putrefactinem (ut Plutarchus in vita Cleonidis refert) oriantur, nequeo cum Philosophis statuere.