Latin
142
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 142
Unproofread scanNot analysed yet
Alteram Mantis speciem ανθηρεγραφθεῖσαν, Viennâ misit Carolus Clusius è Graecia allatam, quae magnitudine &forma priori similis, alium tamen colorem ex naturae lociue dono accepit, habet enim cornicula saturatè lutea, hyacinthinum ocellum; alas ex luteo fatiscentes; corpus reliquum amethystinum, nisi quod tibiae priores pilosioresque suffragines albescerent, &recuruae digitorum chelae nigrescerent. Africanam è Barbaria nostris aliquot sumptibus accersivimus, gracilem, quinque uncias longam, cucullatam, capite pyramidali, (ut Macrocephalum putares) è cujus penè vertice duo comicula latiuscula, unciam ferè longa se erigunt, galerumque illum Turcicum, biplumem, (quali lanisarij utuntur) superbientem repraesentant: paulo infra summitatem ejus oculus utrinque emergit satis prominens, grandis, obscurè rubens. Corpus illi oblongum, purpureo cruentum; cauda hyrundinia, bifurca; alae quatuor subcinereae maculis quibusdam fuscis ornatae. Priores quatuor pedes tibiaeque pergraciles; posteriores robustae, lacertosae, longae, &ex maculis transversim per femora ductis subnigrae. Atque hactenus de vulgaribus locustis aligeris, atque etiam rarioribus satis dictum sit: nisi forte alias differentias adjicere necessarium mecum una existimaueritis. Nam vulgarium facies torua, oblonga, rugosa, velut squamis munita, quae os fere contegunt: dentes illis superna parte affixi, lati nigricantes, durissimi, quibus aristas facilè mandunt. maximoque cum stridore fortiter conterunt. Graeca vero &Africana locusta breviori apparet vultu, dentibusque adeò est languidis, ut mollissima tantùm gramina &summitates herbae depascat. Vulgaribus antennae longae admodum; Manti vero perbreves: thorax illis durus, cartilaginosus, validus; huic ferè nullus, inanis, languidus. Illis item aluus mollis, longa acuminata: his contra, durior, plena &torosa. Vtrisque quatuor alae membraneae, quasi ex nervorum filis contextae; nam licet interna complicata duplex viIn suo de locudetur, ubi tamen extenditur simplex apparet: Id quod Iodoco Willichio stis Dialogo. fraudi fuit, dum occulorum errore lapsus, sex locustis alas imprudentiùs ascriberet. Iucundum sane fuerit in nonnullis utriusque generis locustis animadvertere quorundan femora sexangularia, affabre in suis areis levigata plexuque retiformi artificiosè picta. Vulgares locustae oculos habent magnos &prominentes: unde ἀπελαβορθαλμῦ nomen Ebulo cuidam inditum ab Athenaeo. lib. 10. cap. ult. Locustis visum denegavit Nigidius multis verbis, uti refert Plinius lib. 11. cap. 37. tamen oculos habent claros &quasi vitreos, cornea quamvis membrana vallatos. Natura mendacij Nigidium arguit, quae oculum integrum visus quoque participem esse voluit. Quod vero colores attinet, nullubi copiosius lusit rerum pictrix natura. Nam licet plerumque viriColor. des videntur apud nos, vidimus tamen variè item rubentes, flavescentes phaeniceas, purpurascentes, &ex Morochia albissimas: atque Arabiam deauratas parere ab Aeliano accepimus, 10. &13. de Animal. De Locustarum coitu Valeriolae, (qui diligenter earum naturam conspexit) quàm Aristoteli ipsi subscribam. Coeunt inquit (quod vidimus) mare faeminam superveniente.