Latin
153.1 to 153.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 153.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nos vero animi perturbationes ita agunt praecipites, ut levi, imo nulla de causâ ira exaestuemus, dolore contabescamus, invidiâ et Zelotypiâ conflagremus. Musicam vero Cicadarum quod attinet: primas tenet inter 2μα tam dulcis apud veteres habita, ut eundem sonum &cicadae &citharae τοῦ τερενοματος nomine vocarent teste Polluce: unde fortè Lucretius cicadas Teretes dixit. Platonis eloquentiam cum Timon Sillographus commendaret, cum cantilenis cicadarum comparavit. Verba ejus apud Laertium haec sunt; κουεπὸς Πλάτων καὶ τέττιξιν ἰσόλαλος. Sole effervescente canere incipiunt, ea scilicet tempestate, qua alioquin messores ab opere desisterent, quare laboriosi cantores arbores conscendunt ibique operantium atque itinerantium aures cantu Appollineo demulcent. Nam ut musica animo languenti, &fatigato cerebro quasi quoddam θελκτήριον exhibet; sic rusticis cicadarum cantus non affectatus, stridoris contentione ad laborem perferendum tanquam ἐργιδιάκτης quidam stimuli est loco, &messores ad fruges colligendas non modo invitat, sed etiam detinet. De certamine inter Eunomum Locrensem &Aristonem Rheginensem citharaedos, ac de victoria Eunomi ob cicadam advolantem ac citharae insidentem, fractęque chordae vices supplentem, legatis Antigonum mirabilium narrationum lib. 1. &Strabonem lib. 6. Geograph. Cujus quoque certaminis Solinus meminit. Imo prisci per cicadam musicam intelligunt; &ideo cicadam Eunomi citharae insidentem tanquam notam musarum hieroglyphicam pinxerunt: uti a Strabone, Phlegetonte, &Pausania accepimus. Apud Athenienses antiquitatis &nobilitatis symbolum fuit, eoque nomine aureas cicadas, (ut nunc aureum vellus Hispani) cincinnis intertextas gerebant, atque inde τιπτιγρόρα appellabantur. Dicit etiam Anthologij author lib. 3. veteres cicadam tanta in admiratione &amore habuisse, ut in Tenero Laconicae regionis promontorio monumentum illi ponerent, ac epicedium in laudem ejus perelegans exararent: Cui etiam Orus Apollo Hieroglyph 2. subscribit. Nemini denique cicadarum cantus insuavis videtur, nisi qui ab animo vel corpore ipsus aegrotat, &propterea sanae musicae sanus esse arbiter non potest. Graeci eô illas pretio habebant, ut caveis inclusas retinerent, &ad aures oblectandas foverent. Nunc pauca de sono addam, &deinceps ad earum ortum interitumque orationem flectam.