Latin
153.5 to 153.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 153.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sonum illum stridulum atque obsterperum alij aliter edi existimant, Pierius eum in Promuscide formari autumat; Proclus Diadochus alarum contritione fieri putat: Cujus haec sunt verba; ὁ ττιξ ἀδει ὑπὸ ταῖς πτέρυξι τρίβων ἑαυταν, καὶ ἥγον ἐκπεμπων. Id est, Canit cicada frequenti alarum in semet ipsam applausu, atque sonum ita emittit; veluti etiam sentit Hesiodus. Verum eos ore non canere omnes vident, ut nec alarum attritu locustarum more, sed membranulae reverberatione sub flabellis (sic enim vocant operimenta illa duo post postrema crura ventri adhaerentia) vel ut Aristoteles brevissime scribit: sonant alliso spiritu ad membranam septo transverso subditam: nam dum illa eo pacto distenditur atque remittitur, sursumque ac deorsum impellitur, sonus erumpit stridulus non secus quam in puerorum arundineis fistulis pellicula tenui constantibus; qua depressa, intenta, vel vibrata, sonitum fieri necesse est. Atque haec ratio est, cur faemellae cicadae non canunt; integrae nimirum &orbatae illo spacio intercrurali, ubi maribus tenuis nascens membrana strepitum sonumque emittit. Alij faeminas maribus multo frigidiores faciunt, atque id in causa ponunt silentij. Verum cum eunuchi, senes, atque mulieres vetulae praecipue (atque magis quàm Invenes calidiores) stridant, frigiditas in causa esse non potest.