Latin
158.1 to 158.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 158.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quùm leviter alas per antri sui angustias tam aruenses quam domesticae atterunt, parvum sonum efficiunt; cùm vero pro foribus fortius has vibrant: valde argutum, nec omnino sine alarum motu agitationeque strident: has enim amputaveris, vel avulseris, stridorem illum omnem perire citò videris. Sole incalescente (quo plurimum gaudent,) ac etiam noctu, pro foribus cavernae cantant. In pascuis &pratis frequentiores, in umbrosis opacisque locis illubentius manent, rariùs ad hyemem vivunt, ut Georg. Agricola scribit: magnam authoritatem illis perhibet Nigidius, majorem Magi, quoniam retrò ambulant, terramque terebrant &stridunt noctibus. Quo magis a nobis sunt dissiti, eo acutius stridunt, proximi verò silent, &prae dysopia vel formidine se in antra citi recipiunt. Gryllus (inquit Albertus) lib. 4. cap. 7. exercit. 273. si medius dividatur vel capite plectatur, adhuc canit &vivit longum tempus. Quod sane si verum sit, actum planè erit de alui illa fistula, cui stridoris Gryllorum causam Scaliger tulit acceptum. Venantur eum pueri formica circumligata capillo in cavernam ejus conjecta, efflato priùs puluere ne se recondat, &ita formicae complexu extrahitur. Plinius lib. 29. cap. ult. Sed citiùs &minore labore capitur, hoc modo; ramulo gracili &longo, vel stipula cavernae inserta, &per vices extracta, ante cavernae vestibulum illico erumpit; quasi interrogatura, qui foribus facit injuriam? Vnde in eum natum proverbium, qui levi de causa sese hostibus ostentat, &insidias ultro incurrit, Stultior Gryllo. Panico recenti, maturo frumento &pomis vescuntur. Gryllus domesticus à Graecis (si Alberto credendum) μαχοχὰρ dicitur, cujus nominis ne vestigium quidem reperio apud Graecos: forte Barbarum pro Graeco supposuit. Angli eos Houso-crikets, Germani Heimgrill appellant. Plinius de scarabeis scribens (inter quos Gryllos malè retulit) haec verba subjungit: Alij prata crebris foraminibus effodiunt, alij nocturno stridore vocales aridam terram inter focos &furnos excavant. Sunt item domestici mares &faeminae. Mari totum ferè corpus fusco colore est imbutum, dorsum ex fusco varium magis nigricat: oblongo est corpore, &campestri longè minori; caput ei ferè orbiculare, oculis nigris praeditum, &antennis in omnem partem mobilibus, forma &compage omnino est campestri: iuxta mediorum pedum exortum, duae lineae transversae niuis instar albicantes dorsum adornant.