Latin
158.5 to 158.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 158.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Iulio &Angusto mensibus volat, nec tamen longè nec diu; sed volatu undoso, (pici Martij instar) nunc ascendendo alis dilatatis, nunc complicatis vicissim descendendo. Caudam habet bifurcatam. Faemina major est &longiori aluo, alis 4. volat, quarum externae breviores, internae arctiores simul &longiores. Caudae extremitas in tres quoque sive setas, sive spinas mavis, dividitur. Volant utriusque sexus, saltantque &celeriter satis currunt: spumam juris Zythique avide liguriunt, vescunturque sanie &liquore carnium. De hoc insecto Albertus lib. 4. cap. 7. sic scribit: Gryllus qui noctu cantat, non videtur os habere; (ut arvenses) sed invenitur in capite ejus longum membrum linguae simile, &nascitur super exteriorem cal psius partem, &pars illa non est fissa, sicut finduntur ora animalium: nec invenitur aliqua superfluitas in ventre ejus omnino, licet vescitur humiditatibus carnium &brodiorum pingui, ad quae sive effusa sive reservata, noctu accurrit. Imo licet panem quoque depascit, superfluitatum tamen expers, &ventre semper jejuno perhibetur. Grylli non solum homines labore fessos cantu recreant, sed etiam medicam syluam adaugent, morbosque abigunt.