Latin
162.4 to 162.5
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 162.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
res omnes leviter albicant, sed adultiores ex spadiceo nigricant. Faetidae vero de nigredine ne carbonem quidem metuunt. Authores item varij quatuor alias Blattarum species recensent, nempe veneream in humanis pudendis genitam; Apiariam, vestivoram; &quae codices exedit, librariam: verum nulla harum praeter apiariam cum Blattarum quadrat descriptione. Ea vero neque adeo faetida, ut βδοῦσα dicta: neque tam mollis, ut quę antea describebantur: Sed mediae cujusdam naturae, &polline potiùs conspersa quàm pinguedine inuncta. Reliquas suis in locis, ubi de pediculis tineisque dicemus, adjuvante Deo fusiùs comptiusque dabimus ornatas. De colore blatteo magna opinionum varietas inter doctos videtur. Nam si haec insecta (de quibus egimus) verae blattae dici deberent, cur non potiùs nigrum spadiceumque colorem blat teum dicimus, quam muricatum illum atque purpureum? Certum est Blattae Bizantinae succo (est enim purpurae species) purpureum colorem elici perinde ac ex Cimicibus (Coccionili vocatis) vermiculatum; vel igitur omnes colores blattei recte vocari possint, vel hic noster novissimus non est Blatteus. Equidem miror Turnebi Thylesijque peruicaciam, quod illum vermiculorum Blatteum esse contenderent, cum a nullo authore Blattae dicantur, sed potiùs propriè vermiculatus haberi debeat. Blatteus igitur color, revera est purpuratus.