Latin
163.1 to 163.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 163.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nostrae vero Blattae hujusmodi nihil succi emittunt: sed lucifugae, sordidae, truces, faetidae, furaces, nocturnisque depraedationibus infames vivunt, unde Servius Pyratas noctu navigantes Blattas dixit. Hae licet bestiolae naturae ipsi, hominibusque &apibus exosae sunt, varias illis tamen virtutes Deus indidit, &quàm Bizantinae illae praestantiores. Nam si concham illius unguemve dempseris, quid inter caput (papaver dictum) &collum totus venter continet, quàm florem illum tingendis expetitum vestibus solisque oculis delectandis natum? Sane licet illum colorem Principes magnatesque Primarij nullo auro non emunt, &pretij magnitudine regium faciunt: ubi tamen contemptibilium harum blattarum vires audiveris, purpuram supra omnem caras dixeris. Etenim ad aurium dolores &surditatem mirificè prosunt hoc modo acceptae: R. blattas alis abjectis xij. vini veteris &mellis ana 3j. ss. malicorium unum, succi pomi, sesquicyathum. Coquantur in olla nova, donec malicorium flaccidum fiat. Tum simul terantur omnia: tritis adde unguenti Syriaci 3j. picis liquidae 5) . ss. Succi è 4. cepis expressi; q. 5. conterantur &ad usum reponantur: decoctum lana succidâ &tepida instilletur. Gal. sec. loc. lib 3. Molles in oleo decoctae verrucis efficaciter illini experientia testatur. Molendinarias capite detracto, attritas, lepras sanare, Musa &Python in exemplis reliquerunt. Faetidae pinguitudinem, si caput avellatur tritam una cum rosaceo auribus mirè prodesse scribit Galenus ex Archigene Sed lanam quâ incluserint, paulo post extrahendam: celerrimè enim id pingue transire in animal, fierive vermiculum. Alij binas ternasve in oleo decoctas efficacissimè auribus mederi scribunt, &tritas in linteolo imponi. Hujus item intestina trita cum oleo aut decocta, aurium dolores instillata mitigant Dioscoride authore. A prioribus duabus speciebus capita detrahenda, antequàm in usum medicum veniant, Plinius docet: à faetida pedes &pennas etiam detrahit, vel potius coriaceum illud dorsum penniforme, durius illuc quidem &magis venenatum: alas enim non habet. Faetidae praeterea cum pisselaeo sanare ulcera traduntur, aliàs insanabilia; strumas item &panos diebus 21. impositae; sanant quoque concussa, convulsa, cacoethea ulcera, scabiem furunculosque detractis pedibus &pennis.