Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 171
Unproofread scanNot analysed yet
Rosas inter omnes plantas, non redamant; imò ceu sui generis perniciem aversantur: earum quippe odore intereunt (ut in Geoponic. legi mus;) Sicut faetidis contra &κακόσμοις unicè laetantur. Memini quendam cloacas expurgare solitum, cum in officinam cujusdam aromatarij Antuerpiensis flecteret, statim Lypothymia correptum recidisse; quod cum quidam ex astantibus vidisset, in platea collecto fimo equino, illum aegrinaribus adhibuit; atque ita faeculento odore homo faecibus assuefactus ad se redijt, &convaluit. Haud mirum igitur ἐαν κάνθαρι (post stercore natos eodemque pastos meminimus) ῥοδίνυ χρισθέντες μύρῳ τελευτῶν λέγωνται: ne recedam à Clementis Alexandrini verbis, 2. pedagog. Quod etiam Plutarchus alibi, nec non Aelianus affirmat. Fumum Aldub &maximè foliorum abhorrent, veluti Pulsaemi, acegi, stercoris vaccini, ac nigellae seminis. Rhasis 88. Hemerocallis Dioscoridis à quibusdam ντικόνθαροος vocatur, ob insig nem quâ Scarabeos necat virtutem. Verùm ut has plantas summopere vitant, ita umbram hederae maximè affectant, eamque naturali quadam propensione subire gestiunt, ubi cum in acervum fuerint collecti, nullo ipsos negotio tollere procline fuerit, difficulter enim aufugiunt. Scarabeorum autem alij majores, sunt alij minores. Majores sunt vel cornuti, κερατόδοις, vel exper tes cornuum, ἀκίεατοι. Cornutorum alij cervi cornua imitantur, ut πλατόκερως, alij capri, ut ἄγακερως; alij tauri, ut βέκερως; alij arietis, ut κρίοκιῥως; alij naricor nes, ut νόρικερως; de quibus ordine dicemus. Πλατόκερως à Nigidio Lucanus dicitur, teste Plinio. Alij taurum vocant; alij Cervum volantem. Hesichio, ἄκανθος, quia cornubus spinosis obvia comprehendit. Comico &Eustathio ἰπποκένθαρις, quia omnium maximus. Cardano σκαραβέλαροι, Graeco &Latino nomine conficto. Gaza κόροβον appellat. Italis Cereti dicicitur, &vulgo Pota.