Latin
171
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 171-2
Unproofread scanNot analysed yet
peso. Gallis Cerfvolant. Anglis Stag. flie, vel F lyng. flie. Belgis Vlieghende hert. Illyricis Gelin. Polonis &Sclavonibus Krowka, Wielka. Inter gentem omnem cornigeram, ob corporis formam, proceritatem, &magnitudinem primas meretur, maximeque est notabilis. Colore ex obscuro spadiceo nigricat, praecipuè circa elytra &pectus. Cornua illi duo integra, sine articulis, ramosa cervi instar, minimi digiti longitudinis in adultioribus, in minoribus minora ac breviora, vel (ut Plinius loquitur) praelonga cornua &mobilia obtinet, bisulcis dentata forcipibus, cum libuerit ad morsum vel compressionem coeuntia: stringit enim mirum in modum; atque cornubus utititur eum in finem, in quem chelis cancri atque astaci: oculi duri prominentes, albiduli, juxta quos utrinque antennas habet, unas in radice inter cornua &oculos racemosas, quarum articulus rectum fere angulum facit; alteras verò media fronte erumpentes, rectas atque planas, in tuberculum leve desinenes. Pedibus incedit sex, prioribus reliquis longioribus atque maioribus.