Latin
175
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 175
Unproofread scanNot analysed yet
Vespertiliones hoc in primis habent delicijs, &culicibus praeferunt, praesertim si vivos ceperint atque compresserint. cornubus duobus Βέκερως, vel ταυρενως potius, semper Taurorum more rectis &directis cernitur; ex spadiceo circumquaque nigricat, &ferè ἀκέραλο videtur: habet autem exiguum caput brevibus crassisque scapulis immersum, mediaque fronte spinula exit (defensionis gratiâ) peracuta. Nasicornium quatuor species vidimus. Prima omnium maxima atque rarissima apud Indos vivit, colore nigerrimo: nasum habet ad faciem rostri navalis cornutum &extra curvum, circa cujus umbilicum aliud cornu intus reflexum è tuberculo nascitur, quale etiam est scapulae tumulo. Totum corpus, ab ultimis cornubus ad caudam, longitudinem quatuor unciarum continet, latitudo fere duarum est. Cantharorum lege faeminam non habet, sed ipse suae sibi faber est formae; faetum solo sibi genitum producit, quod loch. Camerarius F. non inscite expressit, cum ad Pennium hujus insecti iconem e Ducis Saxoniae rerum naturalium penu mitteret, his versibus: Me neque mas gignit, neque faemina concipit, author Ipse mihi solus, seminiumque mihi. Moritur enim semel quotannis, suaque ipse ex putrilagine Solis beneficio (Phaenicis instar) renascitur, quae (testante Monino) Quando millenas aestates, frigora mille Vidit, &aeterno labentia secula mundo; Annis jam gravior, post longae taedia vitae, Optat ut ossa rogo tepido rediviva quiescant, Inque suo condi feretro cupit; &sua longè Corpora sarcophago rediens potiora resumat. Secundum