Latin
176
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 176
Unproofread scanNot analysed yet
Sensus Niliter milium speciei autum atque pulcherrimam, Mercurio sacram, Carolus Clusius Viennae depictam misit, in cujus agro frequens est. Formam illi, qualem vides; absque ventre saturatè rubro fuisset, totus videretur piceus: narium cornu illud recurvum adeo acutum est, ut (quod de praeliaturo barro fertur) aciem illi rupis tenacis affrictione addi putares. Tertius nasicornis &quartus, pariformes penè videntur, nisi quod illi alae longiores elytris excrescunt, huic vero breviores apparent. Splendente atramento perfusos diceres, usque adeo undiquaque nigricant. Aries sive Αριόκερως cornubus nodosis hyacinthum aemulantibus, capite ex auro viridante, scapulis miniatis, purpureo ventre, elytris capiti concoloribus, pedibus, cruribusque spadiceis incedit; alae vero vagina inclusae albicantem arundinis membranulam scite exprimunt. Canthari majores ἀκινατοι sive excornes plurimi sunt. Nempe pilularius, Melolonthes, Purpureus, Atratus, Arboreus atque Fullo. Pilularem alij Stercoriarium vocant, atque fimarium, quia tum ex fimo &stercore nascitur, tum in illis lubentissimè versatur. Graecis κοιῶν dicitur atque ἐλιοκάνθα& nec non (à forma illud) ἀιλυρομέρρος, quasi feliformem appellaris. Germanicè Roßkafer, Kaat, Oder mistkafer. Anglicè, fouille merde, quasi fodi-merdam dicere veliGallicę Dungbeetle, sparnbugg. mus. Pilularium vocant Latini, quia est stercoribus pilulas voluit globosas, quas posterioribus pedibus retro voluendo format. Porphyrius hoc modo illius naturam pingit: Pilularij omnes faeminas non habent, genitura in coelum emissa, pilulas magnas posterioribus pedibus fingunt, &in contrarium agunt; ut sol coelum circuitumque octo &viginti dierum observat. Penè idem Aelianus. Cantharus nullus faemina, Semen in globulum fimarium emittit, quem viginti atque octo dierum spatio volutat &calefacit, deinde faetum procreat. Hoc dicere voluerunt. Scarabeum pilularium è stercore pilulam ad coeli formam conficere, quam ab ortu ad occasum tamdiu versat, dum ad mundi figuram perduxerit: postea eandem in terra subter stercus (ubi nidificat) reponit, repositam permanere sinit ad mensem lunarem; quo exacto pilulas sigillatim singulas caverna ejicit, quibus in aqua dissolutis, prodit scarabeus vermis, impennis, qui à paucis diebus absolutus, in volucrem mutatur. Hac de causâ hunc Aegyptij Apollini sacrum fecerunt, &pro numine non parvo coluerunt, curiosa Apionis interpretatione, quâ collegit, solis operum similitudinem huic animali collatam ad excusandos gentis suae ritus. Plin. &Plutarch. sympos. 4. Rosas veluti suae familiae pestem, valde aversantur. Stercora verò (praecipuè vaccarum) &fimeta sic diligunt, ut eorum odore quàm longissimè naribus hausto, frequentes &citi aevolent. Theoph. περὶ ὀσμόν. Verùm gressus eorum tardior, labor contrà continuus atque improbus; amorque in prolem exuscitandam ferè proprius. Saepe enim pilulae quas formarunt, prae loci ventorumue iniquitate relabuntur, &de summo loco ad imum sese praecipitant; perpeti nihilominus cura (propagationis studio) volucella vigilat, pilulamque sisyphiam ad fossam varijs excidens conatibus, tandem reducit. Et sane nisi quasi caelestis anime (μεσαὶ γὰρ Διος πᾶτα ἀγῆαι) huic adesset, perpetuis coctus, imo decoctus laboribus deficeret, nec ad opus tam incertum tamque arduum unquam rediret.